PSYCHEOMETRICA Instrumenta

PSYCHEOMETRICA Instrumenta
PSYCHEOMETRICA Instrumenta
in Musaeo Kircheriano, asservantur; quibus gradus humidi et sicci sensibiliter visui redduntur agnoscibiles, quorum variae species excogitatae, paucae tamen in usum perductae sunt. Horum ratio sumitur ex ambiente aere, aut humido aut sicco, qui quorundam corporum superficiem radens, eos suae qualitatis communicatione afficit. Corpora autem huic impressioni magis congrua sunt stipula avena cea, et similia. Inter artificialia vero omnis generis chordae sive ex sibris plantarum quarundam excerptae et contortae, aut etiam (quae et maximae sunt activitatis) ex animalium intestinis fides. Cuiusmodi instrumenta duo exhibet in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo Georg. de Sepibus: Quorum primum in supersiciem gradibus suis distincta avenaceâ stipulâ velut indice quôdam, tenui fulcro leviter insistens, in quibuscumque locis constitutô vase, gradus humidi et sicci pro varietate temporis demonstrat. Alterum intra crystallini globi graduatam circumferentiam, indice stipulâ ex quacumque materia, ex chorda fidicina, quae contorta, vel constringendo, vel dilatando, siccum et humidum, pendula, una secum indicem trahit. Tertium, in nauticae pyxidis formam, planam scil. superficiem, in 60. primaria minutorum spatia, dextorsum et sinistrorsum divisa, introsixi circuli indice mobili gradus sicci et humidi demonstrat, cuius figuram vide in Arte Magnetica Kircherii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”